NOVA Religio

NOVA Religio
NOVA Religio
Romuli Lege prohibita: e quo sonte hausit Cicero de LL. l. 2. Suosque Deos aut novos aut alienigenas coli. confusionem habet religionum, et ignotas caerimonias. Non a Sacerdotibus, non a patribus acceptos Deos? Ita placet coli, si huic Legi paruerint ipsi. Suadet nempe istis verbis Legem, quam rogabat, hanc: Separatim nemo habessit Deos, neve novos: Sed ne advenas, nisi publice ascitos privatim colunto. Et certê ne quis novos haberet Deos, sed pareret νόμῳ πόλεως, intererat Reip. ut est ad Augustum Maecenatis monitum apud Dionem l. 52. Τοὺς δὲ ξενίζοντυς περὶ τὸ θεῖον, καὶ μίσει καὶ κόλαζε, μὴ μόνον τῶ θεῶν ἕ εκα, ὧν καταφρονήσας οὐδ᾿ ἄλλου ἄν τινος προτιμήσειεν, ἀλλ᾿ ὅτι καινά τινα δαιμόνια οἱ τοιοῦτοι ἀντεισφέροντες πολλοὺς ἀναπείθουσιν ἀλλοτριονομεῖν κἀκ τούτου καὶ συνωμοσίαι καὶ συςτάσεις, ἑταιρίαι τε γίγνονται, Qui vero in religione quid innovant, aversare et puni, non solum, Deorum causâ, quos qui contempserit nihil aliud magni aestimabit; sed et, quia nova introducunt Numina, multos a tramite Legum abducunt, unde coniurationes, seditiones et coitiones clandestinae. Hinc in Christianos, velut Deorum, Imperatorum, Legum, naturae totius inimicos, humani generis hostes, ut loquitur Tertullian. Apologet. ungulis, crucibus, ignibus, gladiis, bestiis, ut idem ibid. aliisque tormentorum poenarumque generibus, proditis Martyrum Actis, Eusebiô, Prudentiô, aliis, saeviendi data porta. Augebant odium nocturni coetus promiscui, non sine suspicione factionis. Adde lucifugas et subtrahentes se Imperii negotiis, dum immortalia cogitant, mortalium negligentes, a quibus omnino diversa Romanorum studia, quorum in defendendis Imperii limitibus propagandisve omnis labor etc. Vide hanc in rem plura apud Ioann. a Wower Not. ad Minucium Fel. ubi et nummi meminit a Diocletiano cusi, cum Insor. Nomine Christianorum deleto, qui Rem publ. evertebant. Sed et apud Graecos hoc unice observantum volebant. Veteres ne quid temere immutaretur, in Deorum ceremoniis, Isocr. in Areopag. unde lex Draconis, θεοὺς τιμᾷν καὶ ἥρωας ἐγχωρίους, vener andos esse Deos et Heroas indigenas; idque ἐμπονίμοις νόμοις πατρίοις, Secundum patrias saenctiones. Imo communi gentium iure receptum fuisse, ut novas religiones opprimerent, Eusebius notat l. 4. Hinc Cicero 5. Verr. Omnes, ait, religione moventur, et Deos patrios sibi retinendos arbitrantur. Quod et Apollinis oraculô monitum, uti docet Aristoteles Rhet. ad Alex: et Cicero de Legg. l. 2. etc. Verum et Romani et Athenienses, ut de aliis nil dicam, ad alienas religiones successu temporis facile exorbitârunt, uti vidimus supra in voce Maiorum Religio. Plura vero hanc in rem habes apud Sam. Petitum, Commentar. in LL. Atticas l. 1. tit.
1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Nova Religio — Nova Religio: The Journal of Alternative and Emergent Religions   …   Wikipedia

  • Nova Religio — Новая религия: Журнал об альтернативных и возникших религиях англ. Nova Religio: The Journal of Alternative and Emergent Religions Специализация: религиоведение Периодичность: 4 раза в год Сокращённое название …   Википедия

  • RELIGIO — quî a Superstitione differat, docet Cicer. de Nat. Deor. l. 2. c. 28. ubi, Maiores, inquit, nostri Religionem a Superstitione separaverunt. Nam qui totos dies precabantar et immolabans, tit sui liberi superstites essent, Superstitiosi sunt… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Religio Romana — may refer to: *Ancient Roman religion *Nova Roma, Roman polytheistic reconstructionism …   Wikipedia

  • Nova Roma (religion) — Pour les articles homonymes, voir Nova Roma (homonymie). Nova Roma est un groupe formé de passionnés de l ancienne Rome et de sa civilisation (s axant sur la période républicaine de 510 à 27) qui revêt par ailleurs une dimension religieuse… …   Wikipédia en Français

  • MAJORUM Religio — quantopere cordi fuerit priscis Atheniensibus, docet haec lex Draconis. Θεσμὸς αἰώνιος τοῖς Α᾿ττίδα νεμομένοις κύριος τὸν ἅπαντα χρόνον, Θεοὺς τιμᾷν καὶ ἥρωας ἐγχωρίους ἐν κοινῷ ἐμποινίοις νόμοις πατρώοις κτλ. Lex est antiquissima aeternaeque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Falun Gong — The Falun Dafa emblem Traditional Chinese 法輪功 Simplified Chinese …   Wikipedia

  • Кент, Стивен Алан — Стивен Алан Кент Sneven Alan Kent …   Википедия

  • Худ, Ральф — П Ральф Уилбер Худ Дата рождения: 1942 год(1942) Место рождения: США Страна …   Википедия

  • Заблоки, Бенджамин — Benjamin Zablocki Дата рождения: 19 января 1941(1941 01 19) (71 год) Место рождения: Нью Йорк Научная сфера: социология религии, социальная психология Место работы …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”